Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

impetrauerit diligenter conseruari. Allendentes itaque rei veritatem, quomodo gloriosae memo­riae Eela rex, Paler noster pro recompensatione monasterii Curia, quod pater eius Yolser fideli seruitio inuenit , et construxit, Benez Comiti monasterium Copernucli nomine contulit, quod dicto regi B. remanserat de Martino , filio Geor­gii de genere Cador, in regali consisto­rio X. virorum, licet commune ius exigebat, quod Patronatus Ecclesiae Copornuk ad filios su­os, Michaelem videlicet, ac Henricum, et ab eis descendentes deberet de certo spectare. Pro eo vero, quod in pueritia sua ilii duo fratres extra regnum fuerunt , et eos Fabianus et Bencz pro praedicto monasterio iniuste molestare coeperant, et impetebant, regia auctoritate sancimus, quod non illi duo fratres Bencz scilicet, et Fabianus, vel ab eis descendentes, vel aiiqui alii pro aliquo iure dictae Ecclesiae alios dictos duos fratres , sci­licet Michaelem et Henricum, vel haeredes eorum -• »>*• de cetero praesumant impedire vei molestare. Vt autem ipsi et haeredes eorum filii dictae Ecclesiae in perpetuumpermaneant, eis praesentem paginam sigillo nostro corroboramus. Datum per manus Tiiomae , Albensis Praepositi , ac totius Hun­gariae Cancellarii, Anno ab incarnatione Domini MCCXII. Venerabiii Ioanne Strigoniensi Archiepiscopo , Reuerendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopo, et Vajvoda existentibus. Calano Quinqueecclesiensi, Cathapano Agriensi, Roberto Wespriiniensi , Ecclesiam feliciter gubernantibus. Banc Paiatino, ac Ileves Comile, Michaele Bano / exislentibus j lula Bachiensi , et Curiali Comitc ,

Next

/
Thumbnails
Contents