Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1212. Andreac II. R. II. diploma eiusdem argumentl. In nomine Sanctissimae Trinitatis , et indiui­duae Ynitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae , Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae, Galliciae , Lodomeriaeque Rex in perpetuum. Calumniosa falsitas Jinguis detractorum, glutine suae ve­nenositatis inhaerens, sub honestatis tegmine suam solet palliare malitiam, vt auditorem facilius infi­ciat et corrumpat; per quod saepe damnatur veri­tas, et in iniuriam videmus iura commutari. Mox sepulta veritas, licet ad tempus contempta lateat, in lucem tamen rediens amissum prius fauorem con­sequitur, velut aurum in luce positum valoris sui meritum radiorum splendore testatur. Cum igitur ex lapsu fragilitatis humanae contigerit nos ad ma­lignam quorumdam suggestionem aurem nimis cre­dulam eatenus inclinasse , quod Budensem Eccle­siam quibusdam rationibus suis, quae inferius sunt notatae, quibus al) Antecessoribus nostris ab anti­quo dotata fuerat, duxerimus minus licite damni­ficandam. Nos postmodum conscientiam nostram perspicacius consulentes, ex communi, et con­cordi Principum nostrorum, qui ad discussionem huius negotii in regali consistorio con­g r eg a ti fu e r a n t, assertione comperimus , quod bonae memoriae Antecessores nostri, illustres Re­ges Hungariae, Budensi Ecclesiae omnia illa, qui­bus , vt praediximus , damnificaueramus eandem , ab antiquis temporibus contulerint in dotem, et eadem Ecclesia omnium illorum dotis propria fue­rat, vsque ad tempus spoliationis praedictae, quie­ta possessione gauisa; videlicet terrae, in qua tam Ecclesia, quam villa eiusdem est posita, iudicii totius villae, tributi fori, cum cybrionibus vinea-

Next

/
Thumbnails
Contents