Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

rum nostrorum dotata fuerat, et ditata, denudas­senius; et postmodum animae nostrae salubriter eonsulere sitientes, omnia illa, quae recolendae memoriae illustres Hungariae Reges Budensi Ec­clesiae contulerant, in integrum absque vlla dimi­nutione eidem Eeclesiae reddimus; scilicet villae Budensis iudicia, tributum fori, cum cibrionibus, vinearum, et quatuor timinis salium; extra Re­gnumper Posonium — — sidut in autlientico prae­clarae memoriae fratris nostri, Regis Hungariae, continetur; absque contradictione cuiuslibet, et tributi exactione deportandis. Nos igitur, quorum interest abolere mendacium, et vitare; iustitiam­que tueri, de consiiio Principum nostrorum, me­moratae Budensis Ecelesiae praenotatas possessio­nes suas, quas abstuleramus , eidein per fidelem nostrum Marcellum Comitem iterato fecimus reas­signari; reuocantes in irritum, quidquid in con­trarium , ad suggestionem aduersarioriim Ecclesiae praelibatae, concessisse videbamur, aut scriptis regalibus confirmasse. Territorium vero Budensis Ecclesiae metis talibus circumcingitur: prima meta est inter Budam (veterem) et calidas aquas (nunc caesareas) videiicet lapis rotundus (vbiferenunc Neustiftense templum est) coopertus in terra; et inde vadit ad crepidinem vallis, et ascendit ad lo­cum, qui dicitur Vzahaz-hegye (alias BaJashegye), et inde vadit ad montem, qui dicitur Monneros­hegye (alias Morahel, melius: Monyoroshegye ) , et inde vadit ad lapidem, qui vulgo dicitur Cemar­keo; et inde descendit in vallem, et ducit inter duas vias, etinde vadit ad agrum Verhardi; et in­de ascendit ad vineas Guerse; ibique est metater­rea (et inde vadit superius ad lapidem perforatUm,

Next

/
Thumbnails
Contents