Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rentur percipere, qui se regiae inansuetudini sponte sua subiiciunt; et quorum labor regno commodum et oratio assidua pie creditur vitam perpetuam obtinere. Fauorabili itaque desiderio Fratris Theodorici, Cruciferi Hospitalis Sanctae Mariae de Acaron , quae quondam fuit in Ierusalem, regio fauore condescendentes , sibi et fratribus constitutis in terra vltra Syluas , quam eis ad custodiendum confinium ibi contulimus , talem et tantam concessimus libertatem, quod nullus ministerialium vltra syluas terram «eorum intret, vel praesumat eos in aliquo molestare; sed dicto Fratri Tlieodorico, et sibi succedentibus tantum dent numularii de noua moneta pro argento, quod sufficiat populo ibi conuersanti, et ne populus ibi habitans ab eis in aliquo grauetur ; dictus Frater Theodoricus, vel quicunque Magister in loco eius fuerit, pro argento illo dictis numulariis satisfacere, et respondere teneatur ; eo quod ipsi in confinio illo, tanquam nouella plantatio sunt positi, et assiduos Cumanorum patientes insultus, se pro regno tamquam firmum propugnaculum de die in diem morti opponere non formident. Et vt istud eis ratum et firmum permaneat, praesentem paginam sibi iussimus sigilli nostri charactere insigniri. Dalum per manusThomae, Albensis Praepositi, et totius Hungariae Cancellarii. Anno ab Incarnatione Domini Millesiino, ducentesimo, duodecimo. Venerabili Ioanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reuerendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopo, et Wajwoda existentibus. Calano Quinqueecclesiensi, Catapano Agriensi, Wilhelmo Transyluano, Roberto Wesprimiensi , Ecclesias feliciter gubernantibus. Banco Palatino, et Posoniensi