Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

mes, eique concedas, vt in spiritualibus admini­stret. Datum, vt in alia. Apud Baluz. Tom. If. p. 544. L. XIV. ep. 85. Ka­tona Tom. V. p. 131. A. Ch. 1212. Idem Innucentius electum Cibiniensem Prae­positum, datis ad A. Episcopum Colocensem litteris, confirmat. Electo et praeposito Colocensibus. Sicut dile­ctus filius Magister R. nobis exponere procurauit, carissimus in Christo filius noster, Vngariae rex Illustris, ipsum ad praeposituram duxit canonice praesentandum. Verum quia praepositura eadem ad nos in spiritualibus , nullo pertinet mediante ; nobis humiliter supplicauit , vt sibi eam in his , quae ad nos pertinent, conferremus. Nos autem, quod per diclum regem factum canonice fuerat 7 approbantes, per apostoliea vobis scripta manda­mus , quatinus dictum R. in eadem praepositura instituere auctoritate apostolica procuretis. Datum Laterani XV. Kalendas Februarii, pontificatus no­stri anno quarto decimo. Apud Baluz. Tom. II. p. 582. L. XIV. epist. 153. Katona T. V. H. C. p. 135. A. Ch. 1212. Andreas II. in concambialem bonorum Prae­positurae Landecensis permutationem consentit. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galiiciae, Lodomeri­aeque Rex in perpetuum. Sancta et salubris est deuotio , Deo seruientibus manum charitatis elar­giri, de quibus pie confiditur, quod eorum ora­tionibus assiduis ira supremi Iudicis misericorditer

Next

/
Thumbnails
Contents