Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Lerae praesentes pernenerint, in Domino Iesu, qui est salus omnium, salutem. Piis petentium deside­riis facilem nos qpnuenit praeLere assensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant, ef­fectu prosequente complere. Yniuersitati igitur omnium liquido clarescat scire volentium , quod ad preces et instantiam dilecti in Christo lilii no­stri, Micliaelis custodis, contulimus Ecclesiam S. Micliaelis de villa Scemera, cum duabus capellis eiusdem, de Nek, et de villa Solad in perpetuum, canonicis Ecclesiae nostrae , intuitu retributionis aeternae, tali conditionis tenore: vt in festo omni­um Sanctorum annuatim celebretur eisdem solen­ne prandium de redditibus ecclesiae praetaxatae, et de dimidia marca eoruin reddituuni ematur cera per singulos annos ad opus ecclesiae B. Adalberti. Sed cuin diuturnitate temporum benefactorum sae­pius obliteratur memoria, et quod piae volunlatis geritur officio , post paucos admodum dies, ingra­ta celat obliuio; idcirco, vt liaec nostra donatio perpetuae flrrnitatis robur obtineat, factum scriptis iussimus annotari, et sigilli nostri patrocinio ro­borari. Anno ab Incarnatione Domini MCCX. Regnante Andrea, Hungarorum rege Magnifico , me licet incligno , sanctae Strigoniensis Ecclesiae sedi praesidente, Domino Bertholdo Colocensi ele­cto, lleuerendo Boleslao Yaciensi E])iscopo , Ye­nerabili Petro Iauriensi Episcopo; Poch Palatino Comite, Marcello Bacliiensi, Bancone Bichoriensi Comitibus existentibus. " E MSS. Hevencsianis Tom. X. seu 73. p. 142. Ka­prinai T. XXXVII. p. 142.

Next

/
Thumbnails
Contents