Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Nicolai data est silii pro restauratione cuiusdam liominis sui interfecti, nomine Plis. Interfector Steplianus partem Ypoliti eambiauit eum terra , quam liabebat in Nir. Curiam vero illius loci tantuminodo dedit vxori suae cum quatuor aratris, et quatuor vineis, vnam in Boc, aliam in Baclie , tertiam Andreae , quartam in Deuchar, ea vero conditione, vt quamdiu viueret, haec omnia sub potestate haberet: si autem matrimonio ducta fuerit; vel morietur; supra dicta monasterio remaneant. In eodem praedio dedit monasterio quatuor aratra cum duodecim mansionibus. Insuper dedit homines, qui seruiant Abbati, qualiter praeceperit, quorum haec sunt nomina: Gaaczen , Nesdigz, Peterz, Alaudt, Czernitz, Nen, Cunad, Werenc, Patikan cocus, Iliua camerarius, Brathei cum fratribus; Iohannus, Furten, Zeezta, Bizotelem, Badec, Fela, Decinna, Boic cum filio Bratla: Matthaeus, quem adquisiuit Comes in iudicium; Bolizlaus, quem emit comes ab illis, a quibus euenit (fors: emit) pater eius Matthaeus pensis, Symean , Banna, Berac , Yruc, Clemens, Duga. Libertos vero, quos emit Martinus Comes a Budriginensibus, qui vocantur Grab et Odmat, quinque domo ad idem oflicium, quo prius vtebantur. In hebdomada tribus diebus foenum falcant, tempore messis tribus diebus metunt, equum tenent abbati, in via seruiunt, currum ducunt, equos custodiunt, herbas afferunt, ligna incidunt, ignem faciunt. Coram quibus ernti sunt, nomina liaec sunt: Iolrannes praepositus, Sjdemer, Mosj, Ilis, Elias , Machabaeus, filius Laberti; Bas, filius Endrae; Opus, iudex Czaldensis; Gregorius, filius Gabrielis; Apa filius Sjdemer: Ipolt, filius Gaua;