Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
minis. Insuper vero dedi aliam villam Hudwordiensium Bissenorum ad arandum, super eandem aquam Sitoua, Cum terra septuaginta duorum aratrorum. Item aquas ad piscandum , scilicet Nittra, Tarmas et Sitoua, cum pratis et pascuis , quae inter praedictas aquas habentur , latissima enim et longa sunt, ad pastum animalium, equo rum, ouium, boum, et magnam syluam vltra vallem inter orientalem et meridionalem plagam cum propriis terminis. Hudvordiensium aliam terram ad quadraginta aratra, et viginti domos seruorum super Mercatum, quorum seruitus prout placuerit Abbati sit; vbi et curiam meam, et Capellam, quae in honorem S. Martini est, dedi. In villa, quae vocatur Pagran, separatim ab aliis versus orientem et meridiem, dedi qnindecim domos seruorum, et sexdecim vineas, cum syluis, pratis, et terram ad sex aratra, quorum seruitus prout placuerit Abbati sit. In Sarj terram vnius aratri cum sylua et foenetis. In Tajna terram ad duo aratra cum pratis et sylua ; in Fius terram ad duo aratra; in Bilegy terram duorum aratrorum; in v i 11 a B a 1 v a n quatuor aratrorum terram ; in Villa Ludan decem domos seruorum cum pomario et terram ad quinque aratra, et cumulationem mixtim cum villa , et ne mus; dedi etiam villam Semlar (al. Silar), et terram ad sedecim aratra, et nemus magnum, supra ripam Gron cum piscatione quantum in terminis illius terrae est; terminatur autem liaec terra super aquam Compa. *[n Sarofalu a superiori parte dedi terram ad quatuor aratra. In M i k ofalu terram vnius aratri; in Kochoth dedi decem domos nautarum , a superiori parte, et ter-