Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
obnoxia intelligerem; haud aliud consiliorum meorum rationi reliquum erat, quam, vt ne ingratus viderer, publico documento testatum facere, quantum Excellentissimo nomini Tuo debeam. Igitur ad magis magisque demerendam gratiam Tuam operam oinnem conuerti ad exquirenda e forulis pluteisque meis monumenta Hungarica , Historiae Bohemiae afTmia; quod non nescirem plura isthic delitescere; ct gentem Tuam inclytam a suis pene incunabulis Boliemorum nationi plurimis affinitatis, societatisque vinculis fuisse illigatam, grauissima item belli pacisque tempore negocia inter vtramque actitata. Quae penus haec mea chartacea suppeditauerit, iam habe Moecenas muiiificentissime, monumenta nusquam antehac typis excusa ; quaecum primis gratiam Nomini Tuo debebunt, quod a blattis, tineis , pulueribusque vindicata, tandem lucem publicam aspexerint; quae non modo memoriam Tui ad omnem posteritatem transcribent, sed seruabunt etiam, dum eo-