Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

pelitis confirrnari. Nos ergo vestro in Domino pro fectui congaudentes, capitula illa et constitutiones auctoritate apostolica confirmamus, et omnia in perpetuum rata permanere deeernimus; illud no­minatim omnimodo prohibentes, ne Abbatum ali­quis monachos vestros sine regulari commendatione suscipiat. Si quae igitur ecelesiastica , secularisue persona nostrae confirmationi, et constitutioni ve­strae , temeritate aliqua obuiare praesumserit, lan­quam religionis et quietis monasticae perturbatrix, auctoritate beatorum Petri et Paiili , et nostra, donec satisfaciat, excommunicationis gladio feria­tur. Qui vero conseruator exstiterit, omnipoten­t.is Dei , et Apostoiorum eius benedictionem et gratiam consequatui*. Interdicimus autem, ne quis conuersos laicos, professos vestros, ad habitandum suscipiat. Ego Callistus Catholicae Ecclesiae Ejn­scopus confirmaui et SLibscripsi. DatLim Sodoloci per manuin Chrysogoni S. R. E. Diaconi Cardina­lis et Bibliothecarii decimo Kalendas lanuarii, In­dictione XII. anno Incarnationis Dominicae mille­simo, centesimo decimo 110110, Pontificatus autem Domini Callisti secundi Papae anno primo:" Apud Baron. Annal. Eecl. ad A. 1119. nro. XIX. Eundeni Ordinem confirmauit etiam Eugenius III. Papa, expressis nonnullis constitutionibus. A. MCLII. in Coll. Con. Labbei Tomo XII. p. 1618 — 19. A. Cli. 1119. Petrus, Cluniacensis Abbas, Patriarchae Con­stantinopolitarw pro monasterio ordinis sui, de chctri­tate dicto , restituendo supplicat. Venerabili ac magno Pontifici Dei, Constan­tinopolitanae Patriarchae, Frater Petrus , humilis Cluniacensis Abbas, aeterni Pontificii stola indui,

Next

/
Thumbnails
Contents