Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

ui comilis; CJaodini, Marci, Sauli, Saunici, Vga­reni, Theobaldi, Iandini, et quam plurimorum aliorum Dalmatiuorum Episcoporum, et asseren­tium , et testificantium, per quorum testimonium probauit praedictus Praesul, dieta Arbensis Eccle­sia semper ila habuisset: Crescentii, Spalatensis Archiepiscopi; Anastasii Tinniensis Episcopi; Io­annis, Traguriensis Epi^copi; Bani Albensis Epi­scopi; Marci ladrensis Episcopi ; Dominici Vegli­ensis Episcopi; Petri, Absarensis Episcopi; et ge­neralis domini regis curiae. Et vt hoc priuilegium statutum, et stabile perpetuo permaneat, nostro iubemus sigiilo imprimi, atque roborari. Apud Lucium L. III. c. IV. p. 188, Farlatum Tom, III. p. 166. Tom. V. p, 236. Katona H. C. lt. H. Tom. III. n. CCCXLVI. A. Ch. 1113. Conclusio priuilegialium eiusdem Colomanni Regis. ,, Facta est autem haec charta anno MC. tcrtio decimo Regnante Colomano, Rege piissimo Hungariae, confirmatum est hoc priuilegium Sancti Hypoliti, et sigillatum per manus Do­mini Manassis, Episcopi Zagrabiensis, iussu prae­dicti regis. De aliis episcopis conlirmatores erant: Dominus Paulus Colocensis , Dominus Simon , Quinqueecclesiensis, Dominus Wolferus Agriensis, Dominus Simon Vltrasiluanus, Dominus Mathaeus Wesprimiensis, Dominus Marcellus Vaciensis, Do­minus Georgius Geuriensis, Dominus Sixtus Va­radiensis, Dominus Laurentius Chanadiensis, Do­minus Gregorius Iadertinus. Felicianus, Praepo­situs Albensis, Robertus Strigoniensis, De Coini­tibus : Ioannes Palatinus Comes, Saul de Bvchor ,

Next

/
Thumbnails
Contents