Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Sulzebach, Godefrido Chalwen, et aliis quam plu­rimis nostris lidelibus, christiane petitioni Eppo­nis hilariter assensum prebuimus. Qui diuinitus in­sj iratus sibi Deum heredem constituit, et omnia sua allodia tam hereditaria, quam suo labore iu­ste conquisita, ad Deo seruiendum contulit: Cum Ecclesia, quam ipsemet propriis bonis edificauit in honore Sancte Marie, Sancto Floriano , in loco qui Floriani domus appellatur. Nos autem eius­dem rogatu et licentia eadem allodia inter Bosen­bacli, et Ebresbach vsque ad terminos Boernie et predium, quod dicitur Cella ad Muhile (Klein­Cell an der Miihel ) eidem supra dicte Ecclesieper hanc preceptalem paginam regia consuetudine ha­benda, perpetuo cum omnibus eorum pertinen­tiis concessimus atque firmauimus. Videlicet fami­liis vtriusque sexus, terris cultis et incultis, areis, ]>raelis, vinetis , pratis ,• riuis, pascuis, siluis, ve­nationibus, aquis, aquarumque decursibus, ino­lendinis, piscationibus, exitibus atque reditibus placilis , districtionibus, viiset inuiis, et omni vti­litate, quae inde iuste extorqueri omni tempore; concessimus etiam, vt ibidein Dec pro tempore ser­uienles habeant liberam potestatem haec bona dan­di, vendendi, commutandi, precariandi, et quid­quid libuerit concorditer, tantum ad vtilitatem Ec­clesiae. Et ne qua dubitatio de terminis horum al­lodiorum oriatur , manifestum sit, quod eorum continuatio sine interruptione iacet a capite Ebres­bach vsque ad fines Boemie. Haec siquidem et alia bona, quae iam dicta Ecclesia vel oblatione libe­rorum hominum, vel collatione, vel alio modo quolibet, iuste aquisiuit, vel aquisitura est, sub tutela nostre defensionis suscepimus, rogantes, vt

Next

/
Thumbnails
Contents