Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

ad regni gubernaculum ascenclisti, fraterno sigi llo signatas, nos duxeris exorandos pro venerabili fra­tre nostro I. Colocensi Arcliiepiscopo, ad Strigo­niensera metropolim. transferendo; postmodum ta­men per alias litteras, tuo charactere insignitas , nobis humiliter supplicasti , vt postulationem de venerabili fratre nostro C. Quinqueecclesiensi Epi­scopo, ad eandem sedem euocato, admittere di­gnaremur. Super qua cum fratribus nostris deli­berauimus diligenter, et quia inuenimus eam post apellationes, ad nos legitime interpositas, in multa discordia non solum suffraganeorum, verum etiam canonicorum Strigoniensiuui, contra forinam man­dati nostri, regulari ordine praetermisso , celebra­tam; iiiam, exigente iustitia, non duximus admit­tendam , dolentes pro te pariter et pro ipso, quod ad postulationem huiusrnodi non est eo mo­do processum, vt eam secundum Deum approbare possemus. Monemus igitur serenitatem tuam et ex­hortamur attente, quatenus in his non voluntatis nostrae duritiam , sed canonicae sanctionis censu­ram attendas ; quam sine personarum acceptione seruare volumus, vt debemus; quum in manu no­slra non debeat esse pondus et pondus, quasi sta­tera iniqua ; sciturus pro certo , quod preces , quas nobis secundum Deum duxeris porrigendas , parati sumus efficaciter exaudire. Ne vero Strigo­niensis Ecclesia vlterius maneat desolata , Strigo­niensi Capitulo per nostras damus litteras in man­datis , vt ad prouidendum sibi pastorem icloneum per electionemCanonicam, vel postulationem con­cordem, requisito suffraganeorum assensu, si de antiqua et approbata cOnsuetudine fuerit requi­rendus, infra mensem post susceptionem littera­rum nostrarum, procedere non postponant; alio-

Next

/
Thumbnails
Contents