Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
y ' ^ 459 vestrae per apostolica acripta praecipientlo niandamus, quatenus in omnibus, quae tuitionem carissimi in Christo (ilii nostri Ladezlai, regis Vngariae , ac — reginae, matris eius, et regni pertinent, venerabili fratri nostro -— Coiocensi archiepiscopo , fideliter assistatis , vt inde retributionem a domino, et grates a nobis obtinere possitis. Datum Romae , apud Sanctum Petruin, VII. Kalendas Maji, Pontificatus nostri anno VIII. Ibid. p. 354. ep. 42. et p. 764 — 5. A. Ch. 1205. Hefractarios poenis cupit coerceri. Innocentius Episcopus — venerabilibus fratribus , Colocensi Arcliiepiscopo , et — episcopo V aradiensi , salutem et apostolicam benedictionem. Quum sit regi, tanquam praecellenti , iuxta verbum apostoli , deferendum , fraternitati vestrae per apostolica scripta praecijnendo mandamus, quatenus eos, qui carissimi in Christo lilii nostri Ladezlai regis , et reginae, matris ipsius familiam , siue clericos eorumdem , indebite molestare praesumserint, tam in possessionibus, quam reditibus, regio non deferentes honori; quum familiam et Ciericos ipsos sub nostra et apostolicae sedis protectione velimus consistere: a praesumtione sua per censuram ecclesiasticam, appellatione }>ostposita, compescatis. Datum Romae , apud S. Petrum, V. KaJ. Maji, pontificatus nostri anno octauo. Apud Dobner Monu. T. II, p. 354. E reg. anni VIII. ep. 41. Katona p. 7 66 — 7. A. Ch. 1205. Idem Innocentius de quodam Episcopatu Graeco ad vnionern reducenda, ac A. Episcopo Colocensi subiiciendo , rescribit. Innocentius Episcopus , Seruus Seruorum Dei, venerabili fratri, Colocensi Archiepiscopo , salu(em et apostolicam beuedictionem. parte tu<i