Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
•coiitra te proposito, quod inficiaris omnino fuisse commissum, auerterimus aures nostras, et negauerimus saepe committere inquisitionenr ipsius, praesertim cum talia de fraternitate tua nullatenus credereirms , et adlruc etiam non credamus; cum tamen huiusmodi delatio non cessaret, et pulsaret nostrum auditorium importune; tandem officiuin (officii) nostri debitum non potuimus denegare, cum secundum apostolum facti sunrus sapientibus, et insipientibus debitores ; et in quibus cunr honestate potuimus, tibi parcentes, venerabili fratri nostro — — Geuriensi Episcopo super illo crimine inquisitionem secreto mandauimus faciendam, per quod famam tuam purgari volumus, vt obloquentium iniqua peruersitas confusa maneret. Cum igitur venerabiles fratres nostri C. Agriensis, S. Watien. H. Varen. K. Vesprimiens. et I. Nitrien. Episcopi et multi alii Ecclesiarum Prelati, et idem etiam Geurien. te super his apud nos studuerint excusare , ac tuam satis de honestate morum et aliis conrmendare personam , fraternitatem tuam monemus attente, et hortamur , quatenus ita nomen huiusmodi criminis delere procures , et talem te studeas exhibere, quod praecedens delatio friuola videatur, et fama tui norninis obloquutionis iniquae labe detersa, clarior in laudem exsurgat, et mendaces appareant, qui se fingebant in fraude veraces. Datum Anagnie 7. Idus Iarruarii Pontificatus nostri A. VI. E reg. Anni VI. Tom. 2. epist. i96. Koller Epis. Quincj. Tom. I. p. 312. sq.