Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
licet reformata fuerit etfirmata , vtinam tamen meiius obseruata fuisset! Ad secundum vero Capitulum respondemus hoc modo: quod reuera tu nunciis nostris in terra Ioannitii , Domini Bulgarorum , et ipsius nunciis , ad Ecclesiam Romanam ire volentibus, per terram tuam securum conductum, et liberum transitum concessisti ; dimittens exercitum ad preces legati nostri, quem congregaueras contra ipsum, sumtibus frustra consumtis ; super quibus serenitati tuae gratiarum referimus actiones. Quod autem scripsisti, quoniam praefatus Ioannitius terram, quam pater tuus sorori tuae, Imperatrici Graecorum , dedit in dotem, detinet occupatam, et terram Seruiae, tuae coronae subiectam, adiuncta sibi paganorum multitudine copiosa, crudeliter deuastauit, ita quod praeter eos, qui per euts tyrannidemsunt peremti, non pauci Christiani sunt in paganorum captiuitatem deducti, eo videlicet tempore, quo, precibus nostris inductus, Rege Bohemiae a Philippi consortio separato , et Regi Othoni coniuncto, cum ipso pro isto validum contra ipsum exercitum destinasti; certissime noueris, nobis esse valde molestum, quidquid in tuam iniuriam et iacturam noscitur attentatum: et vt inde congrue satisfaciat, nos diligens studium impensuros, et operam efhcacem. Ad tertium vero capitulum respondemus taliter: quoniam etsi scripseris, quod praefatus Ioannitius nullius terrae sit de iure dominus, licet aliquam partem tui, et aliam Regni alterius ad tempus detineat occupatam ; vnde miraris, quod tam manifestum inimicum tuum, te inconsulto, tam subito in Regem proposuerimus coronare. Secus