Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

mus tam peruersum exemplum relinquere incor­rectum; et propositum nostrum, auctore Domino, nihilominns exsequemur. Mitius etiam et beni­gnius tibi scribimus, quam instans materia postu­laret, ne quis forte litteras nostras inspiciens ae­stimaret, apostolicae sedis fauorem tibi esse sub­tractum, quod ytilitati vtique ac honori tuo nulla­tenus expediret; quia multa gesta sunt, et gerun­tur in regno tuo, quae si deducerentur ad limam, correctionem exposcerent grauiorem; non solum de voto tuo, captione fraterna, et electionibus praelatorum , sed etiam multis aliis, quae ne nimis conturberis, ad praesens duximus supprimenda. Prouideas ergo tibi, ne in eam te difficultatem in­ducas, de qua non facile vaieas expediri. Apud Baluz. Gest. Innoc. III. p. 39. Apud Innoc. L. VII. ep. 126. Katona Tom. IV. p. 714. Postquam idem Pontifex etiam Eccleslae Strigoniensis sutfraganeis de­tulit, vt animum regis Emerici ad iniuriam reparandam inflectere conentur; liic per nuncios, causas facti Ro­mam perscripsit, ad quas Innocentius ita respondit. A. Ch. 1204. Idem Innocentius III. ad singula litterarum Emerici Regis puncta respondet. Regiae Celsitudinis litteras, quas nobis per dilectum filium nobilem virum E. militem desti­nasti, benigne recepimus, et, quae significasti per eas, notauimus diligenter. Ad primum erga Capi­tulum respondemus : quod vtique piae recordatio­nis progenitores tui, ex quo Regnum Yngariae ad catholieam fidei vnitatem per beati Stephani Regis diJigentiain, diuina gratia praecedente, peruenit, cum multa deuotione sedem sunt apostolicam ve­nerati; et omnes, qui ex eius progenie descende­28 *

Next

/
Thumbnails
Contents