Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

iire , et fiat odor vitae in vitam omnibus, per quos transit, Monemus igitur vniuersitatem Ve­stram, et exhortamur intente, per apostolica seri­pta vobis mandantes , quatenus Cardinalem ipsum, sicut apostoiicae sedis legatum , recipiatis hilariter, •et honorifice pertractetis ; et tam in eundo, quam in redeundo in necessariis omnibus , et securo conductu ita Jiberaliter prouideatis eidem , vt pa­tronum eum de cetero apud sedem apostolicam ha­Iieatis, tantoque citius ab ea exaudiatur pro vo­Jjis , quanto a vobis pro ipsa fuerit amplius ho­noratus. 4 < Apud Dobner Monutr,. T. If. p. 543. E reg. anniVII. ep. 13. Katona T. IV. p. 704. jL Ch. 1204, Idem Innocentius PP. Emerici Regis querelis motus, in monachorum quorumdam Graecorum, in Hungaria degentium , mores dissolutos per Simonsm Varadiensem Episcopum , ac Ahhatem de Pilis inqui­ri iubet. Innocentius Episcopus, venerabili fratri, — \ aradinensi Episcopo, et — Abbati de Belis, Vesprimiensis diaecesis, salutem et apostolicam be­nedictionem. Significauit nobis carissimus in Chri­sto*lilius noster, Rex Vngarorum illustris, quod quaedam Ecclesiae monachorum Graecorum, in Regno Vngariae constitutae, per incuriamdiae­cesanorum Episcoporum, et per ipsos Graecos, qui valde sunt, sicut asserit, dissoluti, penitus de­struuntur; a nobis supplicans humiliter et deuote, vt auctoritate nostra vnus fieret Episcopatus ex ipsis, qui nobis nullo mediante subesset, vel Ab­bas, aut Praepositi latini constituerentur in illis,

Next

/
Thumbnails
Contents