Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

- V 421 « ecclesiae Strigoniensi per Yngariam vbique subie­ctas, nullum tibi, vel successoribus tuis , praeiu­dicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hauc paginam nostri decreti infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem lioc at­temptare praesumserit, indignationem etc. Datunx Praeneste III. nonas Maji, Pontificatus nostri an­no sexto. Apud Dobner Mon. Tom. II. p. 336. E registro An­ni VI. ep. 56. Katona Tom. IV. p. 665. seq. A. Ch. 1203. Idem Emericus Abbatiae S. Crucis, Ordinis Cisterciensium, possessionem Byssenorum in Comitatu Mosoniensi confert. Emericus, frater Andreae, filiusBelae, con­tulit Cisterciensibus Abbatiae Sanctae Crucis prae­dium, quod B vsseni quondam possidebant de Mo­soniensibus , integrum cum omnibus pertinentiis suis prout Bysseni habuerunt, perpetuo iure pos­sidendum. Anno MCCIII. " Originales in arehiuo AlAatiae S. Crucis. Ex notitia Abbatiarum Ordinis Cisterciensis C. longellini. MSS. Heuenesi Tom. B. p. 138. A. Ch. 1203. Petrus Episcopus Transiluanus transactiouem inter capitulum Ecclesiae suae, ac Plebanos dioece­sanos ratione dicationis peractcim confirmat. Nos P. (Petrus) miseratione Diuina Episcopus Transihianensis , praesentium tenore significamus quibus expedit vniuersis, qLiod CLim iniquo homi­ne superseminante Zizaniam , inter Plebanos de Decanatu SebLis (Sabesiensi) ab vna parte, etFra­tres nostros de Capitulo ex altera, SLiper multitu-

Next

/
Thumbnails
Contents