Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1203. Emericus R. II. terram Ecclesiae S. Michaelis inter Muram et JDrauum, ad preces Zalandi Episcopi Vesprimiensis , inununitatibus donat. Hemericus, I)ei gratia, Hungariae, Dalmatiae, "Croatiae, Ramae , Seruiaeque Rex in perpetuum. Licet ex regiae dignitatis ofiicio circa multiplices rerum circuitus pie, ac Jaudabiliter teneamur animum exercere ; diligentiorem tamen attentionem , et attentiorem diligentiam in his debeinus adhiJjere, iu quibus principaliter et animae remedio consulitur, et rebus ecclesiasticis salubriter prouidetur. Noueritque tam praesens aetas, quam secutura posteritas, quod nos, ad petitionem venerabilis Z1 andi VVesprimensis Episcopi , pia deuotione, et deuota pietate ducti, ipsos , qui super terram Beati Michaelis, quae inter Muram et Drauam consistit, in praesentiarum commorantur , vel in futurum commoraturi aduenerint, de totius debiti ipsis incumbentis, et iuris ad nos, seu ad Banum pertinentis , obligatione absolimus, et eos ordine excipientes , quod de cetero marturinas non persoluant; praeterea neque Bamis, neque Curialis Comes, neque aliquis alter alius, illos exactione, siue ad nos, seu ad ipsos spectante, aLideant vlterius aliquatenus aggrauare ; sic in eodem seruitio , quo ab antiquo W esprimiensi tenebantLir Episcopo, perpetLia stabilitate eos decreuimus permanere. Vnde, vt hoc, quod ad honorem iam dictae ecclesiae honestate praeuia statLiimus, inconcussam in posterum possit, ac debeat obtinere firmitatem, praesentis scripti patrocinio, et sigilli nostri testimonio praesentem paginam iussimus communiri. Datum pcr manus Petri , Albensis Praepositi, et