Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
nisi forte post te prouida deliberatione in regno remanserit, iuxta facultates tuas, et necessitates ipsius, in expensis subuenias competenter, taliter extendens manum liberalitatis regiae circa eum, quod ex lioc etiam ad deuotionem tuam amplius inducatur, et nos liberalitatem tuam debeamus merito commendare. Datum Anagniae Nonis Nouembris Pontiiicatus nostri anno sexto. Apud Dobner Mon. Tora. II. p. 339. E reg. A. VI. ep. 155. Katona Tom. IV. p. 687. A. Ch. 1203. Idem Innocentius pacem inter Emericum Itegem, et Andream Ducem per Gregorium S. Mariae in Aquiro Diaconum Cardinalem compositam, rati habet. Innocentius — — dilecto filio, nobili viro, A. Duci, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica, etc. — — Compositionem inter te, et carissimum in Cliristo lilium nostrum — Illustrem regem Yngariae , in dilecti filii G. tituli Sancti Yitalis presbyteri Cardinalis , tunc apostolicae sedis legati, manibus versatam et ab eo postmodum confirmatam, sicut sine prauitate prouide facta est, et ab vtraque parte sponte recepta, et pacifice liactenus obseruata, vt in eiusdem Cardinalis litteris plenius continetur , auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli igitur omnino liominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis auteni etc. Datum Anagniae nonis Nouembris, pontificatus nostri anno sexto. Apad Dobner Mon. Tom. II. p. 540. E reg. A. Vl. epist. 156. Katona Tom. IV. p. 690.