Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
regem ipsum, quod Cliristus auerlat! in peregri•natione sua persoluere debitum conditionis humanae contingeret; nullus vestrum ab illorum ordinatione se subtrahat , donec dictus iilius eius ad nnnos perueniat aetatis iilius , quod sedere possit potenter in solio regni sui , et illud feliciter gubernare. Datum Laterani V. Kalen. Martii. Pontificatus nostri anno sexto. Apucl Dol>nei\ Monum. incdita. Tom. II. p. 331. E reg. A. VI. -ep. IV. Katona Tom. IV. p. 658. A. Ch. 1203. Idem Innocentius III. ne lis inter AA. Episcopos Strigon., et Colocensem, per ahsenticim Emerici H. H. cum scandalo erumpat, curaturum se promittit. Quum personam tuam inter christianissimos reges, et Catholicos Principes, speciali dilectionis praerogatiua in Domino amplexemur; preces ac petitiones tuas , in quibus possumus, libenti animo exaudimus, et ad ea gratanter intendimus , quae Serenitati regiae nouimus complacere. Fuit sane propositum coram nobis ex parte magnitudinis tuae, quod, quum pro subuentione terrae sanctae crucem assumseris, et domino proposueris reddere, quod vouisti, ne regnum tuum interim aliqua posset seditione turbari, venerabilibus fratribus nostris — — Strigoniensi, et — C'olocensi Archiepiscopis iniungere dignaremur, ne in absentia tua, ecclesiarum occasione suarum, aliquas lites mouerent, per quas in regno dissensiones et scandala orirentur. Nec nos etiam ad eas, quae iam ortae sunt, cognoscendas, vel etiam committendas, vsque reditum tuum, intendere curaremus. Licet autem petitionibus tuis, quantum cum 26 *