Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1202. Emericus U. II. villam Martini, vulgo Mortun , ad limites Austriae , Senedicto 1'ojuodae ccnfert. In nomine Sanetae Trinitatis, et indiuiduae Ynitatis. Hemericus Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiaeque Rex in perpetuiun. Ad regiae benignitatis serenitatem pertinere dignoscitur, insignem fidelium constantiam, et omnium pro vtilitate, et honestate llegni desudantium merita aequitatis lancemetiri, et opportunitatis tempore, quae vsu liabet adesse emeritis, manu dapsili, et largiflua gratanter remunerare. Sane igitur ad vniuersorum notitiam volumus peruenire: quoniam villam quamdam, quae villa Martini dicitur, quam Pater noster, gloriosus Rex, Bela, aJj Ecclesia Budensi quodam pretio comparauerat, diiecto ac fideJi IouJaagioni nostro Benedicto Wojvvodae, intuitu meritorum ipsius, regia benignitate contulimus. Eadem autem villa ex parte Orientis contei-minalem habet villam Wolbrum — deinde villain Mourulie, de qua procedunt metae versus Austriam ad locum, qui dicitur Forcosfer tes; de quo ad Sumpotoch Feu. Inde transeunt ad fines Austriae. Item ex alia parte conterminalis est eidem villae Mortun villa Kethuch , de qua descendunt metae adZoIounta. lnde transeunt ad villam Pugjm, et hinc reflectuntur ad praedictam villam Wolbrum , et terminantur. Vt autem haec nostra donatio inuariabilis et inconcussa duret in posterum, praesentem paginam, rei veritatem continentem, sigillo regiae Maiestatisfecimus communiri. Datum per manus Petri Albensis Praepositi, et Aulae Begiae Cancellarii. Anno aJ> Incarnalione Dornini Millesinro ducentesimo secundo. Ey Vrcliiuo Imp. Viennensi Austriae.