Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Apud Dobner mon. Tom. II. p. 526. Kalona Tom. IV. p. 602. sq. Postquam Daniel, episcopus Bosnensis, per summum dedecus dignitatis suae episcopalis, fauorem et praesidium Patarenis praestitisset , Bernardus Spalatensis Archiepiscopus ab Innocentio III. anno hoc mandatum accepit , vt singulis festis diebus , in aede metropolitana, praesente, atque audiente populo , solenni ritu, publice, ac nominatim Danieli Episcopo Bosnensi, sacris interdictum esse, denunciaret, quod Patarenos Spalato et Tragurio expulsos recepisset; ac nisi intra mensem eos eiiciat, illum omni ecclesiasticae hierarchiae gradu deiectum in ordinem cogat. " Teste Farlato Tom. tlt. p. 232. Tom. IV. p. 45. Abrahamus Bzovius in annalibus ecclesiasticis itidem de Nicolao Pharensi geminum ab Innocentio mandatum Bernardo missum, in haec verba notat: ,,Iniungebat Innocentius A. Episcopo Spalatensi , vt Nicolaum , ab officio suspensum , singulis diebus festiuis , pulsatis campanis, et candelis accensis, anathemate percelleret; et si infra mensem non resipuisset ; non tantuin a dignitate episcopali, verum etiain ab ordinibus sacerdotalibus deponeret." Ad A. C. 1200. n. VIII. col. 76. A. Ch. 1200. Berncirdus Spalatensis A. Episcopus sententiam a Grubessa Comite secundum virgines Coenobii Senedictini latam, confirmat. Bernardus, Dei gratia, Spalatensis Eeelesiae Arcliiepiscopus, dilectae filiae Chazae, Abl^atissae Sancti Benedicti, et Suceessoribus eius, catliolice intrantibus , in perpetuura. Eorum, quae sub iudicum terminantur examine , authenticis exitum litteris, et progressum commendari oportet, ne in dubiam processu temporis redeant quaestionem, quae definitiuae calculum sententiae suscepere. Et ideo nos, more boni pastoris, volumus disponente Domino, litem minuere, non augere; habentes illud sapienter dictum memoriae, quod nunquam esset litium finis 3 si a pactionibus , et