Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

stros — — PoJensem, Absarensem, et Arbensem Episeopos litteras impetrauit, a quibus lieet pro­pter causam suspicionis itlem episcopus appelasset, ipsi nihilominus, sicut ei fuit in via suggestum , excommunicationis sententiam protulerunt , pro­pter quod ipsum, ad sedem apostolicam venien­tein, fecimus ad maiorem cautelam absolui. Con­stitit autem nobis , quod licet dictus N. postulatus fuerit in Ecclesia Iadertina, postulatio tamen eius nondiun fuit per sedem apostolicam approbata. Suggestum etiam nobis fuit per litteras et nuncios, quod quum Iaderam, vnde oriundus fuerat, ad domum propriam accessisset, et in ladertina Ec­clesia 11011 tanquain Archiepiscopus, sed tamquam Archidiaconus ministraret; dictus M. in locum vi­uentis irrepsit, et in Farensem Ecclesiam temere se permisit intrudi: propter quod de mandato no­stro per memoratos Episcopos excominunicationis fuit vincnlo innodatus. Quia vero siue memoratus Episcopus temere transiuerit ad Ecclesiam Iader­tinam, siue ipsam, tanquam ipsius archidiaconus, visitarit, anlequain Farensis Ecclesia fuisset ab eo auctoritate sedis ajiostolicae absoluta per electio­nem canonicam alium sibi episcopum non poterat copulare; eidem Episcopo dedimus in mandatis , vt a Farensi Ecclesia omnino recedat, nec se no­minet Farensem Episcopum , sed ad Spalatensem Canoniam, vnde assumtus fuerat, si voluerit re­uertatur. Quia vero Farensis Ecclesia, iusto for­san errore decepta, credens videlicet, episcopum ad Iadertinam Ecclesiam de mandato Ecclesiae Ro­manae transisse, in hunc contulit vota, et ipse, occasione simili circumuentus , consensit in eam : discretioni vestrae per apostoiica scripta manda-

Next

/
Thumbnails
Contents