Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

semper victore victus effectus, commissum iugulo expiauit. Sano igitur ductus consilio, per condi­guae satisfactionis effectum, tantae praesumtionis reatum studeas abolere, ne praeter canonicae di­strictionis rigorem, quem debes merito formidare, Deus, vltionum Dominus, qui reddit retribulio­«em superbis, in te, ac Regnum tuum iniurias di­cti Pontificis, immo suas potius, grauiter vlcisca­tur. Datum Laterani XI. Kalendas Iulii. Ibid. F. CCCXXX. p. 2. F. CCCXXXI. p. 12. Kuto­na T. IV. p. 552. A- Ch. 1199. Idern Innocentius Saulo, A. Episcopo Colo­censi, vt regem ad iussa Ponti-ficia implenda moneat, contra renitentcm vero inquirat , iniungit. Sauli Colocensi Archi-Episcopo. Inter Vniuer­si — vt prius ad Emericum Regem — non coga­mur. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scri­pta mandamus, et districte praecipimus, quatenns Regem ipsum ad implendum mandatum apostoli­cum salubriter moneas, et tam efficaciter, quam diligenter inducas. Quod si nec mandatis,necmonitis tuis aquiescere forte voluerit; tu cum suffraganeis tuis, si vnquam fieri poterit, id studeas ad hono­reui apostolicae sedis et nostrum, et tam praedicti Episcopi, quam Ecclesiae Yaciensis vtiliter emen­dere. Quod si per studium et sollicitudinem tuam id lieri forte non poterit; praesentium tibi aucto­rilate, in virtute obedientiae, districte praecipien­do mandamus , vt postpositis gratia et timore, so­lum Deum habens prae oculis, sicut de tua discre­tione confidinms, inquiras de omnibus praedictis diligentius veritatem; et quod inueneris, per tuas

Next

/
Thumbnails
Contents