Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
gistrum P. Strigoniensem Praepositum, et magistrum Robertum Anglieum, et Azonem presbiterum, quos liuius iniquitatis consocios esse audiuimus, ad vestram praesentiam euocantes, ab eis sub iureiurando veritatem diligentius exquiratis, quo mandante, cuius consilio, quo conscio , et quo procurante tantae falsitatis crimen fuerit attentatum. Confessionem autem ipsius, sub iure iurando factam, redactam in publicam manum, ac vestris sigillis signatam, ad nos sine dilatione aliqua transmittatis. Volumus autem, et sub eadem districtione mandamus , vt tam eos, quam alios, qui huius iniquitatis participes fuisse dicuntur, ad veritatis aflertionem, monitione praeuia, per su-V spensionis, et excommunicationis sententiarn , appellatione postposita, compellatis. Dat. Lateran. III. Kal. Febr. Jbid. F. CCLVIII. p. 2. Katona Tom. IV. p. 543. Sqq. A. Ch. 1199. Idem Innoceritius , ne furti in Regestrum Pontificium admissi testibus molestia in Hungaria inferatur, Emericum Regem rogat. Hen. illustri Regi Hungariae. Inauditam hactenus speciem falsitatis, quarn oculis nostris vidimus, Serenitati tuae, quia id expedire credimus , duximus referendam. Quum enim dudum, sicut moris est, apostolicae sedis regestrum felicis recordationis Alexandri Papae, praedecessoris nostri cuidam fuisset exhibitum, tanquam rescriptum aliquod inspecturo, vt conceptam iniquitatem pareret, de nredio quaterno duo folia estfuratus, sicut indiciis deprehendimus manifestis: cuius facinoI is testcs, et conscii perhibentur in llegno Vnga-