Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

clesiae suae grauaminibus prouideret , vocem ad nos appellationis emisit, et festum sancti Lueae , proxime praeteritum, appeliationi praefixit. Quain appellationem licet episcopus ipse admiserit , et promiserit se venturum , in termino constituto ; post multos dies in eum excommunicationis sen­tentiam promulgauit. E contrario praefatus magi­ster Obertus respondit , quod memoratus Episco­pus pro eo , quod dictus Abbas super falsitate duorum priuilegiorum apud eum accusatus fuerat, et conuictus, et crimen suum ore proprio con­fessus manifeste , eum non appellantem, nec con­tradicentem, deposuit, et misit ad monasterium de S i c o d o r ad poenitentiam agendam ; de quo quum fuisset egressus, poenitentia non peracta, mona­sterium de Felduar inuasit per potentiam laicalem, et ecclesiam quamdam, ad ipsum Episcopum per­tinentem, parocliianis propriis spoJiauit, clericos eius eiiciens domibus propriis verberando. Super quibus quum pluries citatus fuisset, quia contu­max apparebat; Episcopus eum excommunicationi subiecit; sed ipse post excommunicationem diuina officia celebrare, et bona monasterii violenter ra­pere, ac dilapidare praesumsit. Quum igitur prae­dictus cardinalis nobis haec omnia retulisset; de consensu partis vtriusque negocium ipsum vestro duximus examini comitlendum , et memoratuin Abbatem ad maiorem cautelam de benignitate sedis apostolicae fecimus iuxta formam ecclesiae a vin­culo excommunicationis absolui. Verum quia idem Abbas ex duplici causa se proposuit iniuste gra­uatum, quoniam et propter monasterii libertatem illius iurisdictioni non suberat, et propter apel­lationis remedium ab eo tutus esse debebat j quum

Next

/
Thumbnails
Contents