Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Flandrenses sacerdotes, qui positi sunt in terra Sancti Michaelis quondam decimali, super iure pa­rochial pro te lata est, per subreptionem appareat impetratum , viribus careat, et tuis in posterum rationibus non obsistat. Illud quoque decernimus, et per praesentes tibi litteras indulgemus , vt si Venerabilis Frater noster N. Strigoniensis Archi­episcopus, et Cibiniensis Praepositus, aut ipsi Flandrenses Presbiteri praeter conscientiam tuam, et procuratoris tui, in grauamen tuum iudices ali­quos impetrauerint, quos vel liabeas aduersarios, vel manifeste possis probare suspectos ; ad recu­sandum illos, liceat tibi Sedem apostolicam inter­pellare, etiamsi in commissionis literis appellatio­nis sit remedium interclusum. Datum Lateran. XIX. CaL Ianu. Ibid. F. CCCCXVI, p. 1. Katona Tom. IV. p. 536. A. Ch. 1199. Iderti Innoceiitius praebendam, Magistri Hen­rici , Canonici Transiluani, confirmat. „Magistro Henrico, Canonico Ecclesiae Sancti Michaelis Vltrasiluanen. Praebendam Eccle­siae Sancti Michaelis Vitrasiluanen. cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam iuste et quiete possi­des, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. — Da­tum Lateran. XVIII. Cal. Ian. Ibid. CCCCXVIII. p. 1. Katona T. IV. p. 537.

Next

/
Thumbnails
Contents