Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

praeditos tam diumis , quam humanls aspectibus x-eddat acceptabiles; dignum est, vt huius virtutis opibus ad honorem regium et regni perseueranter insistentes, tum apud Dominum Deum, tum apud regiae Maiestatis excellentiam, commendabiles ha­beantur, et titulo retributionis in perpetuum glo­rientur. Hac siquidem nos eruditione moniti, no­bis fideliter assistentium merita, debito circuinspe­ctionis intuitu , diligenter adnotantes, ex multis probitatum et eximie fidelitatis operibus, que 110­ster fidelis lobagio , Laurentius , filius — — — a primeuis pueritie sue tempOribus nobis indesi­nenler exhibuit, quedam sue strenuitatis licet in medium producere; quod ideo facimus, vt et au­dientium animos in meliora prouocemus , et col­lata nobis fidelium seruitia nuda beneficio nullate­nus relinquamus. Notum igitur sit praesenti aetati et future posteritati, quod dictus L. Comes, cum nobis fideliter seruiuisset, tamen ex ipsius meritis quaedam specialiter sunt disserenda , ex quibus primordialiter decreuimus enarrandum, quod cum in Maramorisio tempore venationis venatum iuis­semus, nostcr ecus velociter cursitans , subtus nos cecidisset, ipse Laurentius Comes solus superueni­ens a morte tali turpissima et amarissima, inuocato Dei auxilio, nos liberauit, et per ecum eundem tam male fuit vulneratus , quod in fine amissio­riem manus alterius est perpessus. — — Nos igi­tur propter hoe et alia meritorum ipsius insignia contulimus sibi terram in Parochia Supruniensi iuxta Fertew a nostris Yduornicis exemtam, ad quinque aratra, Pakha nomine; ad tanta scilicet aratra arabilem, ad duo vero siluanam. Cuius est terminus ab oriente iuxta Ferteum, et vadit ver-

Next

/
Thumbnails
Contents