Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

rum dicti Canonici , monachis praenominatis ex­clusis, auctoritate apostolica nullatenus comparen­te, monasterium ipsum intrarunt; per quorum ad­ministrationem inutilem adeo bona eiusdem Coe­nobii dilapidata noscuntur, possessionesque distra­ctae , quod ipsum monasterium propter nimiam paupertatem deserere sunt coacli, vix in eo tri­bus solurn remanentibus ; qui curn rubore et ve­recundia multa in eo, sicut dicitur, commorantur. Quia igitur de ipsius processu negotii nobis plene non constiLit; discretioni tuae, de qua plene con­tidimus, ipsius monasterii ordinationem auctoritate praesentium commitlentes , fraternitali tuae per apostolica scripla mandamus , quatenus eiusdem coenobii vtilitate pensata, solum Deum prae ocu­lis habens, quidquid de ipsius institutione, siue de reducendis monachis in monasterium ipsum, seu dimittendis in eo canonicis nominatis, secun­dum Deum videris statuendum, auctoritate nostra, sine omni contradictione , et appeliatione obstan­te, instituere non intermittas; ila quod idem mo­nasterium in meliorem statum possit, tua sollici­tudine facienle, reduci; et nos, quum audierimus, prouidentiam (uam debeamus dignis in Domino laudibus commendare. Datum Romae. lbid. F. CXXIII. p. 1. Kutona Tom. IV. p. 512. A. Ch. 1198. Idem Innocentius monasterium de Keu> Cano­nicis regularibus S. Augustini incolendum defert. N. Colocensi Archiepiscopo. Quum nobis, li­cet immeritis, in apostolicae Sedis specula confi­stentibus, sit vniuersarum Ecclesiarum soJIicitirdo commissa; de statu illarum sollicitudinem conue ­Tom. II. 22

Next

/
Thumbnails
Contents