Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

fratris Franconis , et aliorum fratrum sacrae mili­tiae templi, in Hungaria, omnes possessiones et omnia bona, mobilia et immobilia templi Ieroso­lymitani, quae in uniuerso Regno nostro iuste in praesentiarum possident, et inposterum, praestan­te Domino, iuste poterunt adipisci, vna cum per­sonis et subditis eorum, in regno nostro liabitan­tibus, et iegationem, atque negotia templi praedi­cti exercentibus, in protectionem Regiae defensio­nis nostrae suscipimus, vt sub tuitione maiestatis nostrae gaudeant, vt prosperentor , vt nec datium, A rel coJIectam, aut exactionem aliquam, siue ali­quid liomini cuipiam publicae functionis soluere debeant, aut subl^cogantur, eis indulgemus. Con­cedimus etiam praedieto sacro templo libertatem aquarum, herbarum, et siceorum lignorum, pla­teatica etiam omnibus domus miiitiae templi, et hominibus earum, praecipientes, vt nemo aliquid ab ipsis fratribus et domibus sacrae militiae templi Salomonis et hominibus earum pro herbagio vel aquatico, seu lignis siccis, aut pro plateatico, vel aJiqua consuetudine terrae, vel maris, aliquid ali­quatenus exigere praesumat, et nulius eos, veldo­mos praedicti templi de tenimentis et possessioni­bus earum, sine iudicio, vel iustitia dissassire prae­sumat, nec eos, vel domos eorum de aliquibusre­bus, vel possessionibus, quas tenent et possident in toto Regno nostro , et homines eorum , et res , et tenimenta eorum , iniustis vexationibus fatiget, nec aliquod grauamen eis inferat, nec inferre per­mittat. Si quis autem huic mandato nostro temera­rius obuiator exstiterit, nostrae celsitudinis indi­gnationem incurrat, et poenam Regni consuetam persoluaL Vt igilur haec douatio inconcussae fir-

Next

/
Thumbnails
Contents