Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

tibi et regno tuo plena fuerit concordia restituta. Nos igitur honori tuo paterna volentes affectione consulere, serenitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, vt praedictum Comitem Mozoneni, et alios, quos de his, qui crucem sumserunt , tibi vtiliores videris et quorum consilium, et auxili­um tibi cognoueris potius opportunum, vsque ad viginti, quamdiu tibi propter turbationem regni necessarium fuerit, retineas; ita tamen, quod pro dilationis beneficio domino recompensent. Nulli er­go Datum XVI. kal. Iulii. iLid. edit. Rom. fascic. CXIX. p. 1. Katona Tom. IV. p. 475—476. A. Ch. 1198. ldem Innocentius slndream Ducem ad expedi­tionem sacram, voto Patris suscipiendam, graui sub comminatione hortatur. Nobili viro A. Duci de prosecutione voti Re­gis Vngariae patris sui defuncti. Licet vniuersis li­berum sit arbitrium in vouendo, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas; vsque adeo tamensolutio necessaria est per votum, vt sine pro­prio salutis dispendio alicui resilire non liceat ab his, quae sponte, ac solenniter repromisit. Acce­pimus siquidem, quod quum inclitae recordationis B. quondam Rex Vngariae, pater tuus, ageret in extremis , et de sua penitus conualescentia despe­raretj votum, quo vouerat Domino Hierosolimi­tanam prouinciam in forti manu, et brachio exten­to, corde tamen humili, et humiliato spiritu, vi­sitare, sub interminatione paternae maledictionis commisit tuae fidei exsequendum; et tu intellecta pia voluntate parentis, assumto Crucis signaculo,

Next

/
Thumbnails
Contents