Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Apml Lucinm Farlatum et Katonaium loco praecitato. A. Ch. 1198. Innocentius III. PP. Archi - Episcopo Strigoniensi , vt votum suiun sacrae peregrinationis , negociorum Regni intuitu, cilio oportuniori tempore impleat , indulget. Non est dieendus voti transgressor, qui, quod vouit, de auctoritate Sedis apostolicae, iusta tamen ex causa, distulerit adimplere. Sane significauit nobis carissimus in Cliristo fdius noster Henricus, Vngariae rex illustris, quod cum in regni turbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, vtilitati eius non modicum derogaret, si Hierosolymam, sicut ex voto teneris, regno pergeres impacato. Quiun igitur nobis immineat de honore ipsius regis, et statu regni Hungariae sollicite cogitare; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus non prius iter arripias Hierusalem adeundi, quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae, faciente domino, restitutum, vel super hoc receperis ab Apostolica sede mandatum. Datum Laterani. " Ex. Innocentii III. Decr. ct epist. Tom. I. f. III. p. 1. Katona H. C. R. H. Tom. IV. p. 474. sq. A. Ch. 1198. Fragmentum litterarum eiusdem Innocentii, queis Andream Ducem voti paterni, subsidium terrae Sacrcie ferendi causa , explendi commonet. Accepimus, quod quum rex Yngariae, pater tuus, agens in extremis, votum, quod vouerat Domino Hierosolymitanam prouinciam in forti manu , humili corde visitare, sub interminatione