Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
nachos, et omnes laicos, vt ille nos ad dexteram Dei considere faeiat, qui viuit et regnat per secula. Rogamus et obsecramus vos per Dominum Iesum, qui nobiscum semper fuit, et collaborauit, et ex omnibus tribulationibus nos eripuit, vt fratrum sitis memores vestroruin, qui ad vos reuertuntur, benefaciendo eis et soluendo debita eorum ; vt et vobis Deus benefaciat, et vos absoluat ab •omnibus peccatis, et in omnibus, quae vel nos vel illi apud dominum meruimus, partem vobis concedat." E Willelmi Tyrii Historia Saera. Annal. Baronii eum Critice Pagii Tom. XVIII. p. 115. sq. Epistclam lianc Paschalis Papa ad omnes dimisit Episcopos, vti e conjclusione patet. A. Ch. 4102. Colomannus R. H. monialibus S. Mariae Iaderae libertatem regalem confirmat. Anno Incarnationis Domini Nostri Iesu Christi MCII. Ego Colomannus, Dei gratia, Rex Yngariae, Croatiae, atque Dalmatiae, saluo habito consilio, postquam c o r o n a t u s f u i Belg r a d i super mare , in vrbe regia, rogatu subscriptorum meorum Comitum pro Ciuitate Dei, et remedio animae meae, dono perpetuam pacem, etRegiam iibertatem Monasterio S. Mariae Monialium, quod situm est in Iadera, vt ibi Deo deuote degentes seruire , et Deum interpellare pro statu mei Regni valeant: nam nemo secularibus inuolutus curis, Deum, vt tanto decet ordini, contemplare potest. Ynde sub ipsius priuilegii scriptione, hanc dationem regiae libertatis sic corroboro, vt nullus mei liegni audeat quicquam distrahere, vel aufferre illi mona-