Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

carnationis Domini MCLXXV. Pontificatus vero Domini Alexandri Papae III. anno decimo septimo. Apud Novak Vind. Dipl. S. Stepliani p. 117. Katona H. C. K. H. Tom. IV. pag. 2U. A. C/i. 1176. Idem Alexander iurium, ac priuilegiorum Ab­hatiae montis Pannoniae , a S. Step/iano concessorum, conseruationem Episcopis Hungariae iniungit. Alexander Episcopus, Seruus Seruorum Dei , venerabilibus fratribus Arclii-Episcopis, et Epi­scopis per Hungariam constitutis, salutem et apo­stolicam benedictionem. Ad vestram non dubitamus audientiam peruenisse, quanta sanctae memoriae Rex Stephanus Monasterium S. Martini de Pan­nonia donauerit libertate; et quae illi, temporibus felicis recordationis Paschalis Papae, et nostro, pri­uilegia apostolica sedes indulserit, agnouistis. Quia igitur, quanto libentius vultis apostolicum auxi­lium obtinere , et in vestris celerius postulationi­bus exaudiri ; tanto propensius loca, quae sacro­sanctae Romanae Ecclesiae specialiter iuris exi­stunt, in suo vos conuenit iure tueri; et eorum vbertates custodire eo adtentius illibatas; igitur vniuersitati vestrae per apostolica scripta manda­mus, atque praecipimus , quatenus praescriplo mo­nasterio , vel pertinentiis eius non inferatis mole­stiam: nec ab aliis permittatis inferri ; sed liberta­tem , quam Rex praefatus concessit, et sedes apo­stolica confirmauit, inuiolabiliter obseruetis, et obseruari ab aliis faciatis; ita , quod querela super hoc ad audientiam nostram proferri non debeat; nec vos de contemtu, aut negligentia indignationem

Next

/
Thumbnails
Contents