Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 11 73. Alexander PP. 111. in Locis Fratrum, vel Sororum Ordinis Pi-aemonstatensium seculares introduci Clericos vetat. Alexander Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus Fratribus, vniuersis Episcopis, in quorum Episcopatibus Ecclesiae, ac possessiones Fratrum Praemonstratensium consistunt , salutem et Apossolicam benedictionem. Quanto religio praedictorum Fratrum et Ordo Deo gratior existit, tanto pro conseruatione, et augmento ipsius amplius debemus esse solliciti, et paci ipsoruin et quieti propensiori cura intenti. Accepimus autein, quod quidam vestrum Presbiteratus Altarium, in quibus aliquando villae fuerunt, et modo Grangiae sunt fratrum et sororuin Praemonstratensium, Clericis suis concedant, et sic eorum interrumpere otium etquietem praesumant. Vnde, quoniam indignum est, vt tantus Ordo molestias et grauamina sustineat, quae temporibus praedecessoruin nostrorum minime noscitur sustinuisse; Fraternitati Vestrae per Apostolica scripla mandamus, quatenus in locis, vbi fratres, vel sorores praedicti Ordinis habitant, n u I 1 o s s ec u I a r e s c 1 er i c o s i n t r oducere, nec aliquid eis concedere praesumatis; neque fratribus, vel sororibus aliquam in iis inferatis molestiam, vel grauamen ; quod hactenus non consueuerunt perferre. Datum Anagniae XVII. Kal. Iulii. " Ex originali memhrana in Archiuo V. Metropolitani Capituli Strigoniensis conseruata.