Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

pro eo sanguinem fundere non dubitantibus — Dominicae incarnationis MXCVI. ta. Benko, Milkovia. Tom. I. p. 55. Katona Hist. Crit. R. H. Tom. V. p. 530. Milkouiensem Sieulorum in Transiluania Episeopatum antiquissimum fuisse, docu­mento hoc discimus ; num origines eius ad S. Stephanum vel vltra sint referendae ? decernere non audemus. Me­morabilis quoque est ipsorum in duplicem , equeslrium (lofo) et pedestrium (gyalog) hodiedum obtiuens ' diuisio. d. Ch. 1096. Moriumentum aliud vetus, quo Croatae Co­lomanno H. H. subiectionem in ciuilibus pacti sunt. Colomanus, filius Vladislaui, Ilegis Hungariae, stans in regno loco patris sui, et quia multa stre­nuitate agebat, proposuit totam Croatiam vsquead mare Dalmaticum sub suo dominio subiugare. Ve­nit cum suo exercitu vsque ad fluuium Draue, Crouates vero, audientes de aduentu Regis , con­gregauerunt exercitum suum, et praeparauerunt se ad pugnandum , Rex vero , audita congregatio­ne eorum , misit suos nuncios, volens ipsos gratio­se tractare, et pacta cum eisdem, vt voluerint, ordinare. Croates vero , audita legatione D. Regis, inito consilio, omnes insimul acceptauerunt, et miserunt duodecim NobiJes sapientiores, de duo­decim tribubus Crouatiae : videlicet Comitem Gu­ran , de genere Chacittorum ; Comitem Hugrinum, de genere Chucchacoruin; Comitem Marmogniam, de genere Subithorum ; Comitem Pribislauum, de genere Guddomirorum; Comitem Georgium, de genere Snacittorutn; Comitem Petrum , de genere Cithorum; Comitem Paulum, de genere Guschi­chorum; Comitem Martinum, de genere Carinen­sium, et de genere Lapzanorum; Comitem Pri-

Next

/
Thumbnails
Contents