Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Cli. 1165. Stephanus III. /?_ II. monasterio ytlmi T)ucis, S. Margarethae de Meszes beneficium, salis confert. Notum sit omnibus Principibus, sub ditione regis Iiungariae existentibus, tam modernis, quam posteris : quod ego Stephanus , Dei gratia, sublimis, ac triumpliator Hungarorum rex : Gevsae , Illustrissimi regisfdius, paterni regni gubernacula, Deo annuente obtinens; ad remedium animae patris mei, meaeque saluti, et fratrum meorum prouidens, monasterio Almi Ducis', in honorem S. Margaretliae in Meches construclo, hanc helemosynam institui: vt quicunque deferentes sal per portam Meches transirent , de singulis curribus de vno salinorum, ad regiam partem pertinentium , vnum lapidem salis praedicto monasterio darent. Si vero contigerit , quod aliquando pro salibus praedictis denarios in parlem regis acceperint, de singulis curribus vnius Japidis pretium, de parte regis praedicto monasterio semper soluatur. Factum est autem hoe anno Dominicae Incarnationis MCLXV. anno, regni mei IV. ; consensu cunctorum Principum meoriun, tam episcoporum, quam Comitum ; videlicet Lucae Strigoniensis Archiepiscopi; Macharii episcopi, Thomae Episcopi, Ioannis electi; Ompud Palatini Co— mitis, Fulconis Comitis, Lucae Comitis, Scesu Comitis, Ananiae Comitis, Michud Comitis Praeconum , Esau Comitis. Quod per B i c en i u m N otarium nostrum scribi, in charta praesenti , et per Sudam magistrum Capellae nostrae sigillo regiae maiestalis nostrae muniri praecepimus. Si quis autem in posterum hoc regale beneficium amonasterio praedicto retrahere voluerit, non ali-