Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1161. Idern Geysa II. Ludouico Franciae Regi , belli societatem, si a Friderico I/np. Schismatis au­ctore , irnpeterelur , offert ; eiusque reciproce , incasuni sui impetitionis , auxilium exposcit. G. Dei gratia, Vngariae, Dalinaeiae, Croua­ciae , Ramaeque Rex nobilissimus, Ludouico, ea­dem gratia, "victorioso Regi Franciae, amico suo dilectissimo , indissolubiie vinculum dilectionis. Certus de amicitia, et fraternitate vestra, mitto ad vos nuncium meum familiarem , et fidelissimum , Osbertum nomine; et maioris quidem dignitatis personam misissem ; sed securum iter non patuit. Scitis enim, quod Imperator Alemarinorum, orto in Ecclesia sclrismate , proprium papam sibi elegil, et contra sanctorum patruni instituta defendit. Ego vero timens Deum, et non hominem, velut catholicae fidei cultor, Alexandrum, quern vni­uersalis Ecclesia, et Vestrae Regiae dignitatis aucto­ritas confirmauit, et confirmatum recepit, sicut per nuncios meos mandastis, confirmaui, recepi, et ab iroc nullo modo dissentire proposui. Si er go vestrae discreCionis prudentia in praedicti apo­stolici confirmatione et obedientia constans , et sta­biiis permanere decreuit, per vestrum magnificuin nuncium mihi mandetis. Ego etenim aliquem de maioribus meis tunc vobis mittam, et per eum vo­luntatis meae plenitudinem significabo. Notuin ita­que vestrae fraternitatis amicitiae firmiter facio, quatinus, si praedictus Imperator vobis, aut Re­gno vestro aJiquid mali machinari voluerit; ego regnum eius in manu forti deuastando aggrediar. Hoc idem avobis, tanquam aJj amico, conliden- ' ter exspectans. Valete ; et verbis praesentium la­toris non minus, quam scriptis fidem adlribete."

Next

/
Thumbnails
Contents