Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1159. Conradi Episcopi Passauiensis, Leopoldi Au­strii filii, exemplum libertatum , coloniis hospitum iit Ihtngaria concedi solitarum. „Chunradus, coelesti gratia, Patauiensis E|>i­scopus, cunctis Ecclesiae suae, Christique fideli— bus, salutem in perpetuum. Quia iustitia est vni­euique, quod suum esttribuere, nos quoqueBur­gensium nostrorum de S. Ypolito petitionem vna­nimem in hoc praesertim exaudimus , quod suam eorum ex aliqua parte iustitiam, postmodo libe­ram, et inconuulsam, priuilegio nostro contra obliuiosam vetustatis memoriam vobis exponimus, et sigilli nostri impressione communimus. Hanc igitur et talem eis concedimus iustitiam, vt pulsa­tus ex iis quisquam ab Aduocato suo hoc moder­no, seu quolibet futuro super quacunque rerum, ei debet responsor adstare; examinatione iu­dicii aquae vel ferri, vel huiusce modi quo­cunque populi, vulgique iudicio, a culpa sua et imposito se nullatenus debeat expurgare. Praeterea quomodo plerique extra ipsorum habitantes viliam tam iniuriose, quam mendose aliquo sibi debito quempiam illorum esse obligatum protestantes te­stimonio extraneorum eos frequenter conuicerunt, contra huiusmodi iniurias et animabus mortalium admodum obnoxias extorsiones nolumus eos alio­rum vnquam, quam suorum testimonio conciuium de re qualibet valide conuinci. Acta sunt haec anno ab Incarnatione Domini MCLIX. Episcopii nostri anno XII. Ydalrico S. Ypoliti Praeposito, Adalberto eiusdem Ioei Parochiano, Burgensium interuentu. — Indictione VI. quinto nonas Maii. t £ Litteratur Zeitung. 40. Band. p. 107. Cum has ]i­bertates coloniae hospitum , a Geysae II. temporibus

Next

/
Thumbnails
Contents