Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

incrementum et decorem totius Cliristianitatis, et salutem animarum tam propriae, quam omnium parentum meorum , praesentium et succedentium in loco inhabitato, et solitario, qui dicitur Qui­zin, monasterium aedilicaui, quod suis pertinentiis adornatum, ex gratia, et praecepto regis, et omni­uin, vt praedixi, totius regni primatum , assensu approbante ; maxime autem ex voluntate, ct adiu­toria benedictione praefati episcopi parochiani , monasterio S. Martini in sacro monte Pannoniae , ob reuerentiam et sanctitatem ipsius loci, et pro­pter B. Martini patrocinium, cuius natiuitate, in eodem loco habita, Pannonia gloriatur; quemad­modum in aliis terris, regularis disciplinae gratia, ad maiora monasteria pierumque constituta sint obedientiae, in obedientiam tradidi, vt Archi-Ab­batis S. Martini, et totius eiusdem loci conuentus cum filiis ecclesiae vnanimi electione Abbas in eo­dem obedienliae loco praeponatur. Pertinentiae autein ad eandem ecclesiam, quas ad vsum, et quotidianam sustentationem fratrum, ibidem de­gentium ex propriis possessionibus disposui, tales, et tantae sunt: Termini terrarum adiacentium cum siluis et pascuis tanti spatii in circuitu habentes, versus ferreum castruin terminis est fluuius (His limites ditionis, coenobio attributae, describun­tur) Hanc igitur chartam Barnabas notarius ex praecepto regis scripsit; et idem, iussu regis , re­gali et totius regni sigillo principali roborauit. An­no dominicae iucarnationis MCLVII. Cuius statuti qLiicunque hominLim eLiacLiator esse voluerit; to­tius ecclesiae Vngariae sententia communi, et au­ctorilate regali conuictus, nisi resipuerit, ante iu­dicem viuorum, et mortuorum, cum B. Virgine Tom. II. 10

Next

/
Thumbnails
Contents