Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1143. Iderrt Geysa iura Spalatensis Ecclesiae innouat. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi MCXLIII. Ego Gejsha, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Rarnae rex, confirmo ecclesiae Spalatensi, et tibi, Gaudine, archiepiscopo ecclesiam S. Mariae, quae iuxta riuum Salonitanae ciuitatis est sita; cum omnibus suis appendiciis, tam in terris, quam in vineis, atque hominibus, siue molendinis , habendi, possidendi, potestatem obtineas; vt a praedecessoribus meis Colomano, Stephano, et nouiter a patre meo Bela, iure fuit regali concessa ; annuentibus cunctis nobis episcopopis, siue proceribus, praedictam constitutionem sancimus. Quod si quis contra noslrum priuilegium aliquid frangere, vel machinari voluerit, regalis gratiae priuetur beneficio. " Apud Farlatum Tom. III. p. 174. Katonu H. C. R. H. Tom. III. n. CCCCVIII. A. Ch. 1145. Idern Geysa concedit Magno, de genere Bikach , vt in Kottveles - Madocsa fandet monasterium S. Nicolai Confe^soris. Anno ab Incaruatione Domini nostri Iesu Christi MCXLV.^Gey\a, Diuina fauente clementia, Hungar^um Rex, notum facimus quam praesentibus, tam futuris, praesens scriptum intuentibus, quod cum Magnus Bikach de genere Bikach , ASupremus (\amerarius noster, siue Magister Tau^rnicorum nostrorum nobis et regno nostro , in diuersis nostris et regni nostri expeditionibus, multa et laudabilia fidelitatis seruitia impendisset, cum fauore fidelitatis approbatae, nosque ex oflicio nostri suscepti regiminis metiri debemus merita sin\