Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Episcopatu Vacicnsi vicesima Regis Ecclesiae S. Margaretliae data est in primo anno Regni Re­gis Belae. De Parocliia Ar chi-E pisc opi , de vna quaque ciuitate centum capetiae dantur De­mesiensi Ecclesiae annuatim. Cancellarius , qui hoc priuilegium regio consignauit sigillo , Ioannes , fi­lius Votli fuit, scriptor autem priuilegii huius, Egidius Capellanus Ladislai Ducis fuit. Datum Al­bae tertia SeptemJiris. E manuscriptis Heuenesianis numero LXXIX. p. 307. sq<j. Kaprinai Tom. XXXIX. in quarto p. 175. sqq. — Litteris Caroli I. Anno \ 329. transumtum. A. Ch. 1138. Idem Bela iura Spalalensium firmat et auget. In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab Incarnatione MCXXXVIII. indictione prima. Ego Bela, Dei gratia, Hungariae, iDalmatiae, Chroatiae, Ramaeque rex, do ecclesiae Spalaten­si, pro remedio animae meae, meorumque suc­cessorum, et tibi Gaudio, praedictae matris eccle­siae archiepiscopo , ecclesiam Sanctae Mariae, quae est Salonae, cum omnilDUS appendiciis suis tam mobilium, quam immobilium rerum, et cum molendinorum reditibus; vt nulli omnino homi­num, nisi praenominatae Ecclesiae Spalatensi, red­datur tributum; et qLiicunqLie nostro prmilegio arium resistere vokierit, iratum habeat tri­num et vnum Deum, et liabeat maledictionem san­ctorum Patrum; insuper nostram iram incessanter incurrat, et decem libras aLiri componat, medie­tatem in regali palatio, et medietatem Ecclesiae, cui iniustitiam fecerit; et haec chartula maneat in sua roboratione." E Tabulario Spalatensis Ecclesiae apud Farlatum II­lyr. S. Toiu. III. p. 173.

Next

/
Thumbnails
Contents