Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Idem PethSianis de Gerse oppidum Vasvar donatum confirmat. An. 1438. Nos Albertus Dei gratia Romanorum Rex, sem­per Augustus, ac Hung. Dalraat. Croat. etc. Rex, Electus Rex Bohemiae, et Dux Austriae etc. Me­moriae commendamus tenore praesentium , quibus expedit, uniuertis: quod nos diligenti meditatione pensatis, et in nostri cordis armariolo mature per­melilis, multiplicibus fidelium servitiorum meritis, virtuosis gestis, slrenuis actibus, et sinceris com­placentiis , fidelium nostrorum dilectorum Egregio­rum, Ladislai, et Petheo , filiorum condam Johan­nis, filii Petheo de Gerse alias Zaladiensis et Castri­ferrei Comitatuum Comitum, quae ipsi primum con­dam Excellentjssimo Principi, Domino Sigismundo Imperatori Romanorum, ac dicti Regni Huugariae etc. Regi, Socero et Pi aedecessori nostro charissi­mo, cuius memoria in benedictione maneat sempi­terna, uti ex plurimorum Magnatum , et Procerum Regni nostri nobis facta narratione, clara et mani­festa sumpsimus exprimenta, in variis, et diversis exercitualibus expeditionibus, per ipsum condaui Dominum Sigismundum Imperatorem , et Regem contra saevissimos Turcas Crucis Xti persecutores, ac dicti Regni noslri Hungariae, dirissimos invaso­res , nec non pestiferos , et nefandos haereticos, Hussitas, et Taboritas, eo tum in Regno Bohemiae, et M rchionatu nostro Morauiae , in despectum to­tius Xtianitatis pullulantcs, ejusdem condam Impe­ratoris, et Regis, ac dicti Regni Hungariae rebel­les, et inimicos, plerisque vicibus instauratis; si­gnanter vero praenominatus Pettheo in Alemanniae, Lombardiae , Istriae, et aliis Italiae partibus, alias

Next

/
Thumbnails
Contents