Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
tertio a sui coronatione mense elapso adfuere imperii Germanici legati, Albertum communi consensione X\III. Martii regem creatum nunciantes, quorum precibus victi Hungari, vbi assensum praebuissent, Albertus pridie kalendas Junii fuit Aquisgrani coronatus. Tum ad turbas in Boliemia, Casimiro per Hussitas ac orphanos excito, sedandas, castrumque Thabor obsidendum exercitum conuertere cogilur. Praga potitus, ibique die XXIX. Junii tertia iam corona redimitus, Bohemiae quoque regnum adiit, ast nec pacificum nec diuturnum. Vlricum , Cileae Comitem, Bohemiae Gubernatorem a se constitutum, quod cum Barbara colludere compertus fuerat, magistralu exauctorat, domumque redire iubet; socrum suam, crimine prodito, in Poloniam fuga elapsam , alque VVladislaum ad bellum inferendum sollicitantem, hostem reipublicae declarat, bonis in fiscum redactis. Pololonos Bohemia eiectos fihes vsque Silesiae persequitur. Turcarum in Transiluaniam irruptione percepta, pacis studia amplexus, legatione Pontificia mediante inducias duntaxat festum vsque Michaelis obtinet. IJieme tota Wratislauiae moratus tuin in Silesia cum etiam in Hungariae confiniis arma resumere cogitur. E Silesia ineunte vere anno MCDXXXIX. didito belli per Achmetem Turcarum Sulhinum obmouendi rumore, reginae nunciis, Procerum llungariae precibus, minis quoque, in regnum reuocatur.