Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

cliorum, licet iuuenem tempore, slrenuum tamen et agilem in rebus bellicis, exercitum ipsius Ludouici regis, ab aduersariis pene oppressum, et fugae sub­actum, Banum JVlachouiensein prolunc existentem, suis banderiis et gentibus fultum, virtuose restau­rasse; de hostibus vero eisdem gloriosum triumphum obtinuisse, eiusdem pracdecessoris nostris litera­libus historiis aeternae meinoriae traditum stat; ipso denique Ludouico R.ege ab hac luce euo­cato, et praedicto Domino Sigismundo socero ac pa­tre nostro in sua aetate iuuenili pro tunc Marchione Brandenburgensi, ad fastigium regni Ilungariae in­uitato, necdum tamen regii diadematis insigniis ad­eptis," quibusdam perfidiae et iniquitatis alumnis, potentibus tamen regni Baronibus, videlicet Paulo Eppo Zagrabien. et Joanne ac Ladislao de Horvat­hy fratribus eius, Joanne Crucigero, Priore Aura­nae, et alys nonnullis perfidis sibi associatis valida gentium peruersarum caterua coaceruata multis et diuersis spoliis, incendiis, et caeteris malorum ge­neribus in eodem regno nostro dampnabiliter patra­tris et commissis, versus oppidum Gara vocatum auiticum locum ipsius Ladislai Bani, in quo protunc ipse Nicolaus de Gara Palatinus, auus eiusdem resi­dentiam faciens personalem, aggregata fidelium re­gnicolarum multitudine suorum familiarium et fra­trum concursu copioso suffultus, illustres Dominas dicti regni nostri Hungariae reginas, Elisabetham relictam memorati condam Ludouici regis, et Mari­am natam eiusdem, praedicti vero Domini, Sigis­mundi consortem, sub quorum nutu eo tempore regni Hungariae gubernacula gerebantur, ob regni eiusdem seditiosa mala sedanda, illuc cum apparatu reginalis dignitatis declinantes, fouebat et tuebatur,

Next

/
Thumbnails
Contents