Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

despondet; a parentela Leopoldi et Ernesti patrue­lium, anno MCCCCXII. eximit, Budam deduclum A. MCDXIX., sponsalibus confirmatis, centum mil­^ibus florenorum auri, ac quinque castris Morauiae dotat; mox Marchionatu quoque , clientelari iure concesso, auget; consummato anno MCCCCXXII. matrimonio , pacis ac belli foedere obstringit; sub­sidiis tam aeris, quam militaribus, contra rebelles Hussi asseclas sibi iugiter deditum, morti proximus tam Bohemiae fidelibus, quam Hungariae Primori­bus, qui Znoimam confluxerant, tanquam dignissi­mum successorem sibi dandum commendauit. Aditu regni vtriusque Albertum interdicere sa­tagebat Barbara , Sigismundi consors, Wfedislai III. Poloniae regis annos XV. nati nuptias deperiens; technis eiusdem compertis a Sigismundo custodiae mancipata, atque cum defuncti corpore Posonium deducta. Dlugoss. Lib. XII. col. 699. Aeneas Sylu. Hist. Boh. cap. 54.Hungari, votis praeualentibus, l) Clam et subdote Calixtinos, quos marito suo infensos praecipue sciebat esse, variis suspicionibus contra Al­bcrtum impleuerat: hunc linguae Bohemicae ignarum , nimio etiain religinnis Catholicae studio duci; qui si se­mel rerum potitus fuerit, pacta conuenta vix quiilem sit seruaturus; praeterea non eos latere , quam infensi sem­per Germani Boheinis fuerint, recentiorem horum esse meinoriam, quam vt admoneri debeant; vicinum esse Principem Wladislaum, aetate Horentem (annos 14. agen­tem!) qui et linguae Bohemorum peritus, et genti iinpe-

Next

/
Thumbnails
Contents