Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
florenorura auri eisdem exponentibus satisfactione impensa , a manibus eorumdem exponeniium subtrahi fecisset, ac pro se fui tiue vsurpasset, et nunc apud manus veslras haberetur. Quo audito, vos, Comes Stephane , in vestra et praedictorum fratrum vestrorum personis respondissetis ex aduerso, quod hoe bene verum foret, vt idem castrum Zlwn erga manus vestras haberetur ; nesciretis tamen, qualiter a manibus ipsorum exponentiuin fuisset alienatuin. Ex his habitis idem Paulus in suae propositionis verificationem praescriptas litteras dicti Comitis Nicolai, patris vestri impignoraticias in specie coram eodem Doraino Imperatore et rege produxisset, ipseque imperator, ex continentiis earuradem litterarum dicti Comitis Nicolai ipsum castrum Zlwn eisdera e\j>onentibus impignoratum fore coraperiendo, vna cum suis baronibus regni Hungariae pro tunc secum existentibus, vigore suarum litterarum adiudicatoriai nm duxisset decernendum , et committendura, vt vos aut praedictum castrum Zlwn antelatis exponentibus reddere et reraittere, aut praedictos duo millia florenos auri eisdem restituere, et persoluere, aut praemissa arbitratiuae dispositioni certorum proborum hominum, per partes aequali numero eligi debendorum, ambabus partibus id beneuole acceptantibus , submittere debuissetis. Quibus omnibus non obstantibus, vos huiusmodi iudicio et commissioni praetacti condam Domini imperatoris minime parere volentes, nec praemissum castrum Zhvn praeallegatis exponentibus remittere etresignare, neque ipsos duo millia florenos auri eisdem restituere , et persoluere, sed nec in facto praenotalo vos praemissae arbitratiuae disposicioni ipsorum certorum proborum hominum snbmittere voluissetis. — Et