Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
mus pervenire, quod fideles Hospites nostri de Sylna ad nostrae Maiestatis venientes praesentiam humiliter cum Instantia supplicando a nobis postularunt, quod cum ipsi mole paupertatis et inopia plurimum sint afilicti, talem libertatis praerogativam eis concedere dignaremur ut ipsi numero, et rerum opulentia possent adaugeri, nobis et Coronae nostrae, debitam fidelitatem semper impensuri. Nos igitur Petitionibus eorundem annuentes in liac parte, hanc libertatis praerogativam de Regiae benignitatis aflluentia, quae in beneficiis suis fidelibus largiendis continuum debet recipere incrementum, duximus eisdem concedendam. Quod per spatium unius miliaris nullus operarius quoquomodo nomine censeatur, alias nisi in ipsa Ciuitate nostra de Sylna possit residere, et sua opera exercere. Et quod universi Piscatores usque ad ipsum unum miliare constituti ad eandem Civitatem nostram debeant pertinere , volumus etiam , quod in quatuor locis tributorum infrascriptis, videlicet: Badaczin, Jathasin , Strechen , et Trenchen vocatis nullum tributum, nullumque Telonium iidem hospites nostri nullo unquam tempore solvere teneantur. Hoc non praetermisso quod in omnibus et singulis libertatum ipsorum praerogativis ipsos contra omnes molestare volentes pacifice et quiete volumus conservare, etipsossolum adnostramMaiestatem pertinere. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Joannis, Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae V. Cancellarii, et Archi-Diaconi de Kokolo dilecti et fidelis nostri Anno Domini 1321. quarto Idus Julii, Regni autem nostri anno similiter 21-o.